Liber Secundus Samuelis*

Caput 4: Versus 2

Duo autem viri.RAB. in lib. Reg., tom. 2.Hi duo viri principes erant in exercitu Isboseth, et mortuo Abner, sicut tradunt Hebraei, consiliati sunt cum Miphiboseth ut Isboseth interficerent, et ipsum regem constituerent. Sed Miphiboseth consilium prodidit; ideo sic inducitur:Erat autem Jonathae filius pedibus debilis.Illi vero timore perterriti fugerunt in Gethaim, fueruntque ibi usque ad tempus illud, quo scilicet inde reversi domum Isboseth ingressi sunt.Et ostiaria.ID.Ostiaria triticum purgat; etc., usque ad ne eam hostes penetrent foramine neglectae cogitationis.
(* Traductions européennes)